- DIGITUS
- DIGITUSan ex digerendo an ex Graeco δεικνύειν? Primore digito in erectum pollicem residente, Deos olim a Gentibus salutatos docet Appul. Metam. l; 4. Et admoventes oribus suis dexteram, primore digito in erectum pollicem residente: ut ipsam prorsus Deam Venerem, religiosis adorationibus venerabantur. Ita nempe, primore digito pollicem premente, hunc ori admovebant sicqueve Solem aliaqueve sua Numina Vett. honorabant. Ritus eo recentior, quo iidem in adorando, dexteram ori admovebant, cuius iam mentio, imo iam Psalmo 17. v. 7. et 18. v. 36. et 1. Regum c. 2. v. 19. Prov. c. 2. v. 16. Ies. c. 41. v. 10. Zach. c. 3. v. 6. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol, l. 2. c. 3. In certaminibus digiti sublatione victos se fatebantur iidem, Sidonius Narbone, Palmam tu digito dares Menander: quod δάκτυλον ἀνατείναςθαι Graeci dixêre, et in Pugillatu ac Pancratio fieri solebat: quae proin Lacedaemoniis improbata esse, tradit Plutarch. In his enim usque ad ἀπαγόρευσιν certabatur, et vel confessio vocis, vel sine voce digiti sublatio, inferiorem ostendebat, Senec. de Benef. l. 4. c. 3. In Lucta vero nn item, ibi namque ter deiectus ab adversario victus habebatur. Vide quoque P. Fabrum Agnoistice l. 1. c. 8. vide quoque et infra ubi de Gladiatoriis ludis; it. Pancratio, in quo certaminis genere ἀκροχειριϚμὸς et δακτύλων κάμψεις, digitcrum inflexiones, imprimis fuisse in usu, dicemus. At digito monstrari, signum εὐδοξίας habebatur. Mart. l. 9. Epigr. 99. ad Iulium.Rumpitur invidia, quod turba semper in omniMonstramur digito rumpitur invidia.De qua re vide Casp. Barth. Advers. l. 5. Sylv. 3. v. 139. quos ambos Diogeni Cynico Diogenis Laertii illustrando integros impendit. Contrarium notavit ostensio digiti medii seu impudici, de qua idem Mart. l. 1. Epigr. 93. cuius Epigraphe ad Mamuriamnum.Saepe mihi queritur non siccis Cestus oc. llis,Tangi se digito Mamuriane, Tuo.Non opus est digito,Ibid. l. 2. Epigr. 28. cuius Epigraphe in SextillumRideto multum, qui te, Sextille, cinaedumDixerit, et digitum porrigito medium.Vide quoque infra, uti de loquela Digitorum, ubi de Pantomimis; it. in voce Signum: et de Digitum incidendi in funeribus ritu, infra in voce Rogus: de more item Digito elato, in sectionibus, licendi, in voce Sector. etc. Ornatum Digitorum quod attinet, in Annulis est. Et quidem de digitis, quibus annuli inseri soliti, copiose Plin. l. 33. c. 1. Singulis primo digitis geri mos fuer at, qui sunt minimis proximi: Sic in Numae et Servir Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere, etiam Deorum simulacris: dein iuvit et minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc solus excipitur: coeteri omnes onerantur, unde videmus, inter digitos, qui annulo insigniebantur, primum fuisse eum, qui minimo proximus est, dictus ob id Δκκτυλιώτης vel Annularis. Marcob. Medicinalem, Auctor ad Herenn. l. 3. Medicum vocat: ubi de memoriae artificio tractans, ita imaginem quandam instituit: Et reum ad lectum eius statuemus, dextrâ poculum, sinistrâ tabulas, medico testiculos arietinos tenentem. Non enim dubium est, quin digito hoc suspensas haberi velit scorteas, i. e. e testiculis arietinis pelliceas crumenas, ut locum hunc interpretatur Politian. Miscellan. c. 62. Eidem sponsalitium annulum insertum, dicemus infra in voce Sponsa. Vide quoque ubi de Nuptialibus Veit. ritibus. Cur autem communis consensus in hoc digito, et manu praesertim sinistra, annulum sibi gestanum persuaserit, idem Macrob. dicto l. prolixe exsequitur, duas afferens rationes, Hetruscam unam, quod aptior coeteris: Aegyptiacam alteram, ex Anatomices fundamentis depromptam. Aul. Gell. l. 10. c. 10. quod nervus quidam de corde natus ad eum pergat. Vide quoque Ioh. Salisberiens. Polycrat. l. 6. c. 12. Isidor. de div. Offic. l. 2. c. 19. etc. Quae tamen opinio iam pridem explosa est, a Medicis recentioribus, qui nullo peculiari privilegio aut naturae indulgentiâ hunc digitum gaudere, ex diligenti et accurata corporum humanorum sectione observarunt. Porro eundem annuli honorem Indici tributum, cui qui inserebatur, peculiari nomine Κορίανος Graecis dictus est. Iul. Pollux l. 5. c. 16. Κορίανον ενάλουν τῷ λιχανῷ περιηρτημεν´ον. Sed de hoc pauciora exstant, plura de minimo, de quo Plin. ibid. Sunt qui tres uni mimmo congerant: alii vero et huic unum iantûm, quo signantem signent. Conditus ille, ut res rara, et iniuria usus indigna velut e sacrario promitur; et unum in minimo digito habuisse, pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio est. Et notat Gorlaeus, plerosque annulos sigillaritios, qui hodie reperiuntur, circumferentiâ adeo esse arctâ, ut, nisi raro admodum, alii quam minimo digito, aptari non possint: Dicebatur autem hic annulus Α᾿κα έ. Medium digitum Plin. excipit, quamquam Gallis olim Britannisque morem fuisse asserit, ut eo annulos gestarent; cuius tamen rei testimonium vix alibi legitur. Romani vero videntur ideo vitasse, quod hic digitus infamis vulgo et Impudicus censeretur, ut legimus apud Pers. Sat. 2. v. 33.------ Atque euda labella,Infami digito.Interim prodidit idem Plin. l. 28. c. 6. singultum et sternutationem sedari, Si quis annulume sinistra in longissimum dextrae digitum transferat. Pollicem Plin. Praeterit: sed tamen eo etiam gestatos interdum annulos fuisse, non obscure indicat Iul. Capitolin. qui Maximinum Caesarem asserit fuisse pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio pro annulo uteretur, Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 4. Praeterea Digitis computandi ratio vetus admodum fuit, cuius origo ad Ianum refertur, de quo sic saepius iam laudatus Plin. l. 34. c. 7. Praeterea. Fanus geminus a Numa Rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut trecentorum sexaginta quinque dierum nota, per significationem annui temporis et aevi, se Deum indicaret. Quod etiam Macrob. Sat. l. 1. c. 9. et Suid. traditum est in Ι᾿ανουάριος. Quorum verba sic capi debent, non quasi hunc dierum numerum manui haberet impressum, sed quia ad numerorum indicia digiti vel aperti essent, vel varie complicati, flexique: quam computandi rationem saepius tangunt Vett. paulo fusius vero expressit B. Hieronymus adv. Iovinianum, at accuratissime omnium Beda de Computo. Ex recentioribus Vide Lil. Girald., Annotat. Dialog. 2. Colv. in Apuleii Apolog. 2. Savaron. in Sidon. l. 9. Ep. 9. Wouwerium Polymathiae c. 7. laudatos Voss. de Idolol. l. 2. c. 16. et hic passim, vocibus Abacus, Numerarii etc. Certe Digitis numerandi, apud Vett. mos frequens, quos numeros eriam maximos iis expressisse constat. Hinc aureos digitis populo ostendisse, legitur Didius Iulianus apud Spartian. In Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Fulianus, ut fidem faceret, summotus est. Vide Casaub. et Salmas. ad l. Simili modo apud Hebraeos sacrorum ministeriorum sortitiones factae sunt. Consentiebant enim primum in numerum aliquem, tum ministeriis diei integris, tum sortitioni, idoneum: sortes mox inibantur quatuor, de Altari sc. purgando, apparando ignequeve struendo; de Immolationibus aliisqueve sacrificiorum sollemnibus; de Suffimentis et de Membris sacrificii in altare levandis. Tunc ex clamante Praefecto [Gap desc: Hebrew] Digitos extendite, quisque per gyrum extendebat digitum, sive duos, sive tres (pollicis et tertii nullâ ratione habitâ) ac dum δακτυλοτονία illa fiebat, incipiebat praefectus numerate, ab eo cuius pileum primo sic exuerat. Numeratis inde digitis extensis, usque dum compleretur numerus, in quem erat consensum, is qui numerum illum digitorum gestu compleverat, primus erat ex sorte in ministeriumfuturum etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeor. l. 3. c. 11. n. 4. qui numerandi hanc, non personas, sed digitos extensos, rationem, adhibitam fuisse ex eo, quod receptum erat, Israelitas, velut capite censos, aut per se, numerari fas non fuisse, addit n. 5. etc. Nec omittendum, quod Digiti mutilatio inter poenas a Lege statutas, memoratur Walsinghamo p. 124. De Digiti vero crepantis signo apud Romanos olim delicatulos, in conviviis, adhibito, Vide Mart. l. 3. Epigr. 82. cuius Epigraphe in Zoilum:Digiti crepantis signa novit Eunuchus,Et delicatae sciscitator urinae.Id. l. 6. Epigr. 89. cuius Epigraphe de Panareto potore.Cum peteret seram media iam nocte matellamArguto madidus pollice Panaretus.Ib. l. 14. in Apophoret. Epigr. 119. cuius Epigraphe Matella fictilis.Dum poscor crepitu digitorum, et verna moratur,O quoties Pellex culcitra facta mea est.nec non Petron. ubi de Trimalcione, digitos, inquit, concrepuit. De more eorundem, digitos in capite servorum tergendi, dicemus aliquid, in voce Puer qua de re infra dicemus, ubi de Hebraeorum Numerandi ratione: etc. Hinc Digitale, cuiusmodi ex argento, quarum extrema muniebantur permarum cuspidibus, Citharaedos uti consuevisse, dicemus infra, in voce Plectrum Digitulus, vide supra etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.